라틴어 문장 검색

laetus mediis in sedibus aulae constitit, ingentique exceptus terga columna, vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon, nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis mitior, ipse alta seductus mente renarrat principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim, quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, qui contra quantaque duces, ubi maximus illi sudor, et indicio servatum Maeona tristi exponit, cui fida manus proceresque socerque adstupet oranti, Tyriisque incenditur exsul.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권157)
vascula intus pure propera atque elue:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 34)
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui, laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 296)
inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1124)
et una binae singulis quae datae nobis ancillae, eae nos lavando eluendo operam dederunt, aggerundaque aqua sunt viri duo defessi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 25)
tu argentum eluito, idem exstruito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 230)
Eho an te paenitet, in mari quod elavi, ni hic in terra iterum eluam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 748)
Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 750)
] volo eluamus hodie, peregrina omnia relinque, Athenas nunc colamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 229)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION