라틴어 문장 검색

tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 327:1)
ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torpida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 415:2)
contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 587:2)
finis insequendi hostes Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut vix laetitiam victoriae sentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 597:1)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION