라틴어 문장 검색

Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi, quid dubitaret proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium [scelerum] domi suae fecerat, scirem esse praemissam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:4)
unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 2 1:1)
Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 3:1)
ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:2)
Has inter sedes Ditis pater extulit ora bustorum flammis et cana sparsa favilla, ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:7)
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis umbrarum facies diro stridore minantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:9)
Quid vos inquit in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:8)
pius cole sacra - colentem Mors gravis a templis in cava busta trahet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 926)
non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - iure venit cultos ad sibi quisque deos - flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 255)
corpora debentur maestis exsanguia bustis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 216)
bustis exisse feruntur et tacitae questi tempore noctis avi, perque vias urbis latosque ululasse per agros deformes animas, volgus inane, ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권348)
"sive sacro pavi sedive sub arbore sacra, pabulaque e bustis inscia carpsit ovis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권507)
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION