라틴어 문장 검색

"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplora- tione nostri, si id non fit naturae iussu ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 46:1)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
coargui non vult et in male coeptis honestior illi pertinacia videtur quam paenitentia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:6)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili trans- fixum videret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 92:1)
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)
Quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.31)
In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.51)
Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)
Ago causam legum, ne carnificem quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.28)
Homo, qui in homine calamitoso est misericors, meminit sui.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 26)
In calamitoso risus etiam iniuria est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 256)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION