라틴어 문장 검색

nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 15:5)
7-12 Emerita Praeter haec, calculi quoque in uesica nascuntur, urinae difficultate et magno dolore aeque accedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:21)
Longe periculosissima in calculis res est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:40)
Calculi modo integra, modo scabra uesica nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:41)
Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:48)
Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:50)
Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra scalpelli curationem, si maxime coneris, is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae terebinthinae dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:53)
Id enim et calculos discutit et quaedam arenosa coeuntia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:54)
Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 7:1)
cum quid innatum est, ut in uesica calculus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 1:5)
Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:4)
Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodue animal.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:1)
- Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:6)
Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:1)
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION