라틴어 문장 검색

Rebus in arduis semper fere versatus, hominum naturam optime callebat, et rationem optimam proposita assequendi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.82)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimusquale prius, ludas opus, an meretricis amoresollicitus plores:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장175)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV64)
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV21)
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
post ubi equum validae vires aetate senecta membraque deficiunt fugienti languida vita, tum demum puerili aevo florenta iuventas officit et molli vestit lanugine malas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:5)
Sed praetextam illo seculo puerilis non usurpabat aetas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:2)
Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuvenis fingunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:1)
Sed ubi vidit hoc leve nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 2:2)
Quae praesens, inquit, locus et tempus exigit ego non calleo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:3)
quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:4)
Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:7)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION