-
Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem noctu et suda tempestate apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:6)
-
De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
-
Nullum enim invenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:2)
-
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)
-
Nihil enim reperitur apud nos sive tangibile sive spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:2)
-
In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut aer, oleum, et aqua;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:3)
-
Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:4)
-
Verum hujusmodi motus non est tam rapidus ut excitet calorem, et fit secundum totum, non per particulas;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:8)
-
ut mirum non sit, si non generet calorem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:9)
-
Videntur enim herbae et vegetabilia viridia et humida aliquid habere in se occulti caloris.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:2)
-
Ille vero calor tam tenuis est ut in singulis non percipiatur ad tactum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:3)
-
verum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se invicem foveat, tum vero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:4)
-
Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:2)
-
Itaque videtur calor fieri per conflictum, cum aquae fortes penetrant et fodiunt et divellunt partes corporis, et corpora ipsa resistunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:6)
-
Ubi vero corpora facilius cedunt, vix excitatur calor.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:7)