라틴어 문장 검색

Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:1)
fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque uox eius:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:3)
Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 5:1)
in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 1:2)
Et rex satis gnarus, professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit et X milia talentum proferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 12:2)
Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:6)
" Calumniae et convicia plurima quae in Washingtonium congesta fuerant, nullum ab eo responsum elicere unquam poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.13)
Placuit vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 59:1)
— Haec sunt spolia et de rege superbo Primitiae, ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:3)
"iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:12)
itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:4)
Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:2)
Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:1)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION