라틴어 문장 검색

campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 14:1)
Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 39:1)
Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 18:1)
Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverant, graves adhuc accolae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 15:1)
Erigyium inpedi- menta modico praesidio dato campestri itinere ducere iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 6:1)
memori iam pridem cognita vati est procul ad Stygiae devexa silentia noctis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 421:1)
nunc quoque, dum vario nutat sententia motu, cernere devexis redeuntem montibus opto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 723:1)
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quodpaenula solstitio, campestre niualibus auris,per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1111)
scis quo clamore coronaeproelia sustineas campestria.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1825)
Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV47)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
nec sidera nota Ostendit Libycae finitor circulus orae, Multaque devexo terrarum margine celat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:53)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION