라틴어 문장 검색

Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)
Post haec Petrus, a colloquio et palatio imperatoris regressus et benigne ab eo commendatus, solummodo quinque [0400B] diebus requievit in campis et praedio ad Constantinopolim, ubi simul Walterus Senzavehor sua locavit tentoria, socius factus ab ipso die et deinceps, admistis copiis, armis et universis usui necessariis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:7)
Francigenae autem, Solymani ignorantes adventum, a silvis et montanis in clamore et alta vociferatione procedebant, tunc primum Solymani acies [0403D] mediis campis intuentes et eos ad praelium operientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:1)
Mox exercitus Godescalci tam crudele mandatum regis ad internecionem eorum intelligentes, signis intonuerunt per universas societates, et in campo Belegrave secus oratorium S. Martini conglobati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:2)
Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Sed ad ultimum Baldewinus praevalens, milites hos imperatoris gravatos ac fugitivos in portas ire compulit, camposque et victoriam potenter obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:11)
Solymanus jam denuo victus, Alpes Romaniae vix evadens condescenderat, nihil ultra spei habens urbis Nicaeae, uxoris filiorumque, ac nimium luctum faciens suorum, quos ante hos dies in campo Nicaeae exstinctos a Gallis amiserat, et nunc eorum quos in valle Gorgonia captos et peremptos reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:8)
[0442B] Erat enim civitas ex omni parte munita, habitatoribus, rivis et pratis apta et commoda, sita in campis fertilibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION