라틴어 문장 검색

Vtrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus uel is, quorum corpora mali habitus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:6)
Si quando autem ulcera oris cancer inuasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:1)
Haec citra cancrum sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:1)
Ac si cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:1)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:3)
Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:1)
Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:7)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 2:1)
summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:4)
Proximus cancri metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:1)
Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:5)
uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:2)
Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:4)
Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 4:1)
Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION