라틴어 문장 검색

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, se probet ac potius laudet diversa sequentis, quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:28)
Non quod Corduba praepotens alumnis facundum ciet, hic putes legendum, quorum unus colit hispidum Platona incassumque suum monet Neronem, orchestram quatit alter Euripidis, pictum faecibus Aeschylon secutus aut plaustris solitum sonare Thespin, qui post pulpita trita sub cothurno ducebant olidae marem capellae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem43)
"mos erit hic dominis hibernum sigma locare, huius conspicuo residens in culmine saepe dilectum nostris Musis simul atque capellis aspiciam montem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem102)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION