라틴어 문장 검색

verum ubi oves furto, morbo periere capellae, spem mentita seges, bos est enectus arando, offensus damnis media de nocte caballum arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 753)
illic iniussae veniunt ad mulctra capellae refertque tenta grex amicus ubera nec vespertinus circumgemit ursus ovile nec intumescit alta viperis humus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1619)
illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, se probet ac potius laudet diversa sequentis, quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:28)
Non quod Corduba praepotens alumnis facundum ciet, hic putes legendum, quorum unus colit hispidum Platona incassumque suum monet Neronem, orchestram quatit alter Euripidis, pictum faecibus Aeschylon secutus aut plaustris solitum sonare Thespin, qui post pulpita trita sub cothurno ducebant olidae marem capellae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem43)
"mos erit hic dominis hibernum sigma locare, huius conspicuo residens in culmine saepe dilectum nostris Musis simul atque capellis aspiciam montem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem102)
ut pater armenti quondam ductorque futurus, cui nondum toto peraguntur cornua gyro, cum sociam pastus niveo candore iuvencam aspicit, ardescunt animi primusque per ora spumat amor, spectant hilares obstantque magistri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권126)
"scis, semper ut arces Cyclopum magnique Phoroneos inclyta fama sceptra viris opibusque iuveni, licet improbus illic custodem Phariae somno letoque iuvencae exstinguas, saeptis et turribus aureus intres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권86)
pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)
"iam magis atque magis vigiles dolor angere sensus, et gemitus clari, et paulatim invisa Polyxo, iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras concessum et multum eineres iurare sepultos, sic ubi duetorem trepidae stabulique maritum, quem penes et saltus et adultae gloria gentis, Massylo frangi stupuere sub hoste iuvencae, it truncum sine honore pecus, regemque peremptum ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권131)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION