라틴어 문장 검색

erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est b, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B, circumagatur linea rotundationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장51)
reposito autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est, dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. tunc a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C, circino decusatim describatur, ubi erit D;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장52)
namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장11)
quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장50)
Scapis columnarum statutis capitulorum ratio
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장17)
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장28)
haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장33)
quae supra erunt, reliqua habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta parte VIIII, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam et in latitudine suae partis adiectionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장34)
De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장35)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)
Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit, longior fiet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장62)
Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장4)
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장13)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
Eius autem capituli prima inventio sic memoratur esse facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION