라틴어 문장 검색

imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:3)
Id autem ipsum recurvum, ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 17:1)
idque ibi nervis et cartilagine continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:7)
Ac, ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 21:1)
Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:4)
si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:5)
Quidquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrimque compressis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:6)
aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:9)
Pejus est ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 6:1)
non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:4)
Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:5)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
forcipe forfices sunt quibus incidimus, forcipes quibus aliquid forvum tenemus, quasi forvicapes;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4531)
ad rechamum autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION