라틴어 문장 검색

extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2362)
sentio quam contra moveat pellacia litem, quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1163)
Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 22:6)
Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 38:1)
"necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:4)
totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:5)
"tu cape spinosi rorida terga iugi."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 425)

SEARCH

MENU NAVIGATION