라틴어 문장 검색

nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV15)
servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV46)
Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret, Oceanus utramque classem naufragio cecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 75:3)
Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, Postquam prima, inquit, quies epulis at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:3)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac voce securitatem saltantis castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 15:1)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
an ille Compellandus erit, quo numquam terra vocato Non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam, Verberibusque suis trepidam castigat Erinnyn, Indespecta tenet vobis qui Tartara;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:62)
prohibet succumbere fatis Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:37)
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca, Alcidae Nemees terror et Arcas aper Et castigatum Libycae ceroma palaestrae Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx, Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat Ducere non rectas Cacus in antra boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV1)
Iam tumidus vocat magister Castigatque moras, et aura portum Laxavit melior:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV6)
castigat increpat, obiurgat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3873)
Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:5)
Sed, ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus nec umquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:3)
Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem hominum atque inertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 185:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION