라틴어 문장 검색

Nam protinus uxor eius avara equidem nequissimaque illa mulier molae machinariae subiugum me dedit, frondosoque baculo subinde castigans, panem sibi suisque de meo parabat corio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:5)
His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit;
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:6)
Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:3)
Nam assidue suos episcopos et comites ac nobilissimos, sibique dilectissimos suos ministros, necnon et praepositos, quibus post Dominum et regem omnis totius regni potestas, sicut dignum, subdita videtur, leniter docendo, adulando, hortando, imperando, ad ultimum inoboedientes, post longam patientiam, acrius castigando, vulgarem stultitiam et pertinaciam omni modo abominando, ad suam voluntatem et ad communem totius regni utilitatem sapientissime usurpabat et annectebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:13)
Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:4)
constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renovatus opponitur.
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:4)
Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionem - quid enim sufferat, qui fratrem non suffert?
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:1)
Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:1)
Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 5:2)
Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 5:1)
hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:1)
Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 3:1)
Nam cum, inquit, ' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 4:1)
Attamen negotiis se quantum umquam alias impertitus est, ita tamen ut his infirmitatibus monitus magis serio de vita futura meditaretur et seipsum consecraret, potius quam Henricum Sextum, thesauris melius erogatis quam si dati essent papae Iulio.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:15)
praesertim quum hujusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION