라틴어 문장 검색

Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:2)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 1:1)
quid referam Baias, praetextaque litora velis, et quae de calido sulpure fumat aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:171)
purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 85)
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 914)
quod superest illis, tertius ipse tenet, state Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권650)
hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem, claraque dispositis acta subesse viris, spectat et Augusto praetextum nomine templum, et visum lecto Caesare maius opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권358)
ceditur et caecis et quos praetexta verendos virgaque cum verbis imperiosa facit, si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 616)
"quem vos lascivis violatis amoribus ignem et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra, unus ego elementa rego, nec mole laboris, ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 275)
"nonne cursim transeunt fasces, secures, sella, praetextae togae, lictor, tribunal, et trecenta insignia quibus tumetis, moxque detumescitis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.151)
pulsavit resono modulantia tympana plectro turba Dei celebrans mirum ac memorabile saeclis omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas fluctibus incisis et subsistente procella crescere suspensosque globos potuisse teneri, sic expugnata vitiorum gente resultant mystica dulcimodis virtutum carmina psalmis, ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum liminis introitum bifori dant cardine claustra.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1183)
hoc praetexit nomine culpam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:11)
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:13)
tum dente tenaci ancora fundabat naves, et litora curvae praetexunt puppes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION