라틴어 문장 검색

— Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장6)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장9)
— In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisve commissuris dolor aliquis exortus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 30장3)
Inponendum vero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장22)
Si maior est dolor, papaveris cortices in vino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장23)
vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장4)
12 Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 12장1)
15 Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaveris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum ΣΚΩΡΊΑΝ ΜΟΛΎΒΔΟΥ Graeci vocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 15장1)
Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장19)
sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장13)
Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장95)
ex quibus ea cerussa coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장160)
Quae quotiens adiciuntur cerussae bl spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장163)
misy cocti, aeris combusti, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장176)

SEARCH

MENU NAVIGATION