라틴어 문장 검색

dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:9)
Cui universitas mundialis originis speciei exigentia obedire tenetur, prout intimae cognitionis expressa parilitas exigit, me tibi aurea dilectionis catena connectit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:21)
Ubi nuntia illi allata sunt, quemodo imperator Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, Drogonem et Clareboldum, in vinculis et carcere tenuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:16)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
Laodiceam denique apprehensam dum secure obtineret, suique commilitones et conspirati otio vacarent, ac bonis terrae et civitatis fruerentur, a Turcopolis et militibus regis Graecorum ex industria caesi sunt et exsuperati, arx civitatis recuperata, ipse Winemarus captus et in custodia carceris constitutus est, duce Godefrido caeterisque principibus haec Antiochiae adhuc ignorantibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:11)
Fabros, qui in omni regione commorabantur, catenas et vincula fabricare constituit, in quibus vincti et captivati peregrini in barbaras terras abducerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:4)
quos autem voluero, in catenis et vinculis ferreis abducam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:11)
» Hoc dicto ostendit ei omnis generis catenarum et vinculorum copiam innumerabilem et inauditam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:12)
Catenarum, vinculorum, laqueorum ex funibus et ferro coriisque taurinis et equinis diversa genera ibidem in tentoriis reperta sunt ad vinculandos Christianos:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:6)
Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc veraci relatione, nunc tristis vultus illorum immutatione expertus, missa familiari et devota sibi manu Gallorum, universos jussit teneri et carceris custodiae mancipari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:5)
Eodem tempore de terra Buloniae Winemarus, Laodiceae captus a Turcopolis regis Graecorum, rogatu ducis Godefridi post longa vincula, et diutinas carceris moras, absolutus, sed gravi poena afflictus, Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:2)
XVIII- Ubi ignis aceto sopitur, et catena gentilium vi extorquetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 35:2)
Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:2)
qui catenam arripientes, totis viribus luctamen inierunt, hi exterius trahendo, hi interius retinendo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:10)
et sic Sarracenis catena erepta, a fidelibus retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION