라틴어 문장 검색

rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:1)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:1)
et cum comperisset nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 2:2)
nec nisi secreto atque solus plerasque custodias, receptis quidem in manum catenis, audiebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:2)
Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace- donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 24:1)
Nullo ex iis auso repugnare omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 26:2)
Regius enim cultus et aureae catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem eximebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:3)
Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 22:1)
Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 43:3)
horruit et tacitae Martem tenuere catenae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 108:1)
fundo veluti cum Coeus in imo vincla lovis fractoque trahens adamante catenas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 240:1)
riget his molli lorica catena;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 246:2)
totos tunc contrahit artus monte dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 389:1)
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus extenuata gerens veteris vestigia poenae quam quondam silici restrictus membra catena persolvit pendens e verticibus praeruptis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION