라틴어 문장 검색

nam perinde ut Anienem, sic Nerienem dixerunt, tertia syllaba producta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 7:2)
Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui ' pancratiastae' vocantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 4:3)
Rectius igitur cautiusque ita respondebitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 11:1)
Nihilominus, ut princeps cautus et vigilans, constitutum apud se habebat nihil omittere eorum quae ad praesidium et securitatem suam pertinerent, cum ea tamen opinione quod in posterum administrationem regni sui potius cum voluptate et alacritate quam labore et anxietate exercere posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:2)
Factus igitur iam cautior, neque pericula amplius contemnere aut remedia eorum dedignatione quadam reiicere volens, atque aliquid quod in hac re animos hominum sanare posset praestare cupiens (praesertim in caeremonia quapiam externa), decrevit tandem coronationem reginae maturare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:2)
Ex hoc enim periculum imminere possit Scotiae ab Anglia, Lusitaniae ab Hispania, minoribus Italiae et Germaniae statibus a maioribus, imo etiam (si parva magnis componere liceat) perinde esset ac si aliquibus vobis minoris ordinis tuto vivere non liceret in vicinitate aliquorum ex his proceribus potentioribus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:3)
Quod regi bono perinde est ac ipsa necessitas, aut periculum status sui.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:2)
Cui interrogationi legati prudenter et caute responderunt rem illa regis sui cogitationibus tam procul abesse ut de ea nihil dederit in mandatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:6)
9. Lex principalis quae his comitiis perlata est fuit mirae cuiusdam naturae, iusta potius secundum aequitatem naturalem quam ex norma iuris, et magnanima magis quam cauta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:1)
Nam omnem occasionem sustulit cur subditi in regis titulum curiose inquiererent, cum ipsorum securitate, quaecunque esset belli fortuna, cautum iam esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:8)
4. Erga foederatos suos iustum se et constantem praebuit, tectum tamen et cautum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:1)
Verum de singulis istis generibus idolorum, fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:7)
perinde ac si Alexandri res gestas pro miraculo habuisset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 234:4)
Aqua autem balneorum naturalium excepta in vas aliquod et separata a fontibus suis defervescit perinde ac aqua igne calefacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:4)
adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION