라틴어 문장 검색

caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum alii capita ruerent, et integri sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 496:1)
quid repente factum cur immisceri sibi in cavea patres plebem nollent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 612:2)
et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1149)
nam si faxis, te in caveam dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 217)
In caveam latam oportuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2104)
Quia enim in cavea si forent conclusi, itidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 1110)
Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 179)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol33)

SEARCH

MENU NAVIGATION