라틴어 문장 검색

Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:23)
Sed ne factorum puter inmemor esse tuorum, Presidio celeri scio me tibi posse mederi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:12)
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum, Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:13)
"Erige te sursum, celer huc et dirige cursum, Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci, Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:13)
Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장14)
Cum nimis celeres explicet ortus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 5:1)
Ut quondam celeri stilo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 6:1)
Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit.
(카이사르, 아프리카 전기 2:6)
Quod postquam Caesar animum advertit, equitibus suis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum iubet comportare atque celeriter signa hostibus inferre.
(카이사르, 아프리카 전기 69:2)
Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis +iterante diebus coniectis+ cum celeri festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset, legatique Cordubenses, qui a Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:2)
Pari autem [cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversariis congredi possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:14)
Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:4)
Reditus eius fuit celerior omnium opinione:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:6)
Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:4)
Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION