라틴어 문장 검색

qui fabricato ponte aereo super eum agitabat currus ad imitanda superna tonitrua, et in quem fuisset iaculatus facem, eum iubebat occidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5854)
canebant in locis, unde superne, id est ad superos, plurimus Eridani amnis per silvam volvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6596)
tradunt enim physici omnia nos mereri a superis, quae rursus extincti reddimus ipsis potestatibus supernis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 515)
novimus enim, aras et diis esse superis et inferis consecratas, altaria vero esse superno- rum tantum deorum, quae ab altitudine constant esse nominata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 663)
sane quaeritur, cur duo altaria Apollini se positurum dicat, cum constet supernos deos impari gaudere numero, infernos vero pari, ut "numero deus impare gaudet", quod etiam ponti- ficales indicant libri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 667)
unde Vergilius, rationis huius peritus, per altaria supernum numen ostendit, per parem numerum infernam indicat potestatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 6613)
nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4212)
ipsos inscripsere deos sceleri, numenque supernum caede laboriferi credunt gaudere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:2)
In Eucharistia celsitudinem rerum conspicere discimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:8)
ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
morum pro laude sacratum concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3176)
sed cum tenderet ad superna palmas expertumque sibi Deum rogaret clausus iugiter indigensque victus, iussus nuntius advolare terris, qui pastum famulo daret probato, raptim desilit obsequente mundo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum17)
gens insolenti praepotens iactantia pollebat olim, quam fluentem nequiter corrupta vulgo solverat lascivia, et inde bruto contumax fastidio cultum superni neglegebat numinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium20)
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur et in virtute superna fingitur ac delubra, deus et nomine et ore adsimilatus, habet, necnon regnare caminis fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae est qui conspicuis superos quaesivit in astris, ausus habere deum solem;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권97)
"spectare superna mandaram totis conversum sensibus in me recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 290)

SEARCH

MENU NAVIGATION