라틴어 문장 검색

vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 22:1)
Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 9:1)
sic Messala tuus, Aviene, dictus a cognomento Valerii Maximi qui, postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:3)
Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:1)
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:3)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:6)
Valerius Martialis Deciano Suo Sal.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr1)
Nam securus erit, nec inquieta Lassi marmora Sisyphi videbit, Quem censoria cum meo Severo Docti lima momorderit Secundi.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX6)
Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico Dacico Valerius Martialis S. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa- mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr1)
Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)

SEARCH

MENU NAVIGATION