라틴어 문장 검색

sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 432:1)
tullio dedicatam, et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 672:3)
delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia prima venias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 571:1)
numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 434:1)
pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 646:1)
pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 691:2)
ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 346:2)
neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 229:1)
eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 515:1)
fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut veteres dimitterent milites cum in provinciam venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 630:1)
vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:3)
vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 545:1)
militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:1)
. . . vicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 347:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION