라틴어 문장 검색

hoc, quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 39:2)
ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장3)
Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:3)
hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat :
(세네카, 행복론, Liber VII 77:3)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
fovere boni quique certatim, votis omnes plurimi consiliis, privati donis cincti 2 beneficiis adiuvare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:2)
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:1)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
"nunc agmine blando certatim placidae concurrat ad oscula Pollae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis72)
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
adolere focos epulasque recentes instaurare iubet, dictis parere ministri certatim adcelerant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권177)
Tyriis ea causa colonis insomnem ludo certatim educere noctem suaserat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권25)
hoc, docti quamquam maiora, laborant Cyclopes, notique operum Telchines amica certatim iuvere manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권95)
"tunc regia Iuno arma habitusque virum pulchraeque insignia gentis mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae hospitibus patuere fores;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권161)

SEARCH

MENU NAVIGATION