라틴어 문장 검색

Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:3)
Praeterea sive alitibus contexere fraudem seu magis imbelles libuit circumdare cervos aut tereti lino pavidum subducere piscem, hos tantum novere dolos mea sordida rura.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:4)
Hi cum cepissent cervum vasti corporis, Sic est locutus, partibus factis, leo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vacca, capella, ovis, et leo.4)
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit Et in liquore vidit effigiem suam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.2)
Ovem rogabat cervus modium tritici Lupo sponsore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.2)
Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.1)
Dum scrutatur singula, Cervi quoque alta conspicatur cornua;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.18)
scit bene venator, cervis ubi retia tendat, scit bene, qua frendens valle moretur aper;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:32)
anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, nec faciunt cervos cornua iacta senes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 16:2)
saepe canes frustra nemorosis montibus errant, inque plagam nullo cervus agente venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 86:4)
dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos terret, et est illi praeda benigna lepus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권92)
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres, nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:8)
" Nec plura minata dat sparso capiti vivacis cornua cervi, dat spatium collo summasque cacuminat aures, cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso vellere corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:3)
Gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit cervus habet, maestisque replet iuga nota querellis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:9)
Undique circumstant mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION