라틴어 문장 검색

post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장5)
Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장6)
deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra (19.3) scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장11)
Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장20)
Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장21)
Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장24)
Post id venae et arteria ad inguen lino deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장27)
24 Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 24장1)
Sed donec cicatrix sit, vinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장12)
Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장27)
Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장114)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam — contectam † eodem ante sed linteolo — protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장120)
At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장144)
praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장3)
Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis, iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION