라틴어 문장 검색

Differentia minor est parte quadringentesima motus totius, & ab Orbis Lunaris Excentricitate & Inclinatione ad planum Eclipticae oriri videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:48)
Nam cum Variatio inclinationis Orbis Lunaris ad planum Eclipticae duplici inaequalitati obnoxia sit, alteri annuae, alteri autem menstruae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:22)
Invenire Variationem horariam inclinationis Orbis Lunaris ad planum Eclipticae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 20:1)
erit angulus PGp inclinatio orbis Lunaris ad planum Eclipticae, ubi Luna versatur in P;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 22:7)
Dato tempore invenire Inclinationem Orbis Lunaris ad planum Eclipticae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 29:1)
22" Variatio tota mediocris BD in Quadraturis Lunaribus diminuta fit 15'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:6)
Nam statuunt Astronomi Inclinationem Orbis Lunaris ad planum Eclipticae, ubi Nodi sunt in Quadraturis & Luna in oppositione Solis, esse quasi 5 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:12)
Et vis SM - LM seu 2PK in Syzygiis Lunaribus est duplo major.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 41:3)
Si corpus Lunare fluidum esset ad instar maris nostri, vis Terrae ad fluidum illud in partibus & citimis & ultimis elevandum, esset ad vim Lunae, qua mare nostrum in partibus & sub Luna & Lunae oppositis attollitur, ut gravitas acceleratrix Lunae in Terram ad gravitatem acceleratricem Terrae in Lunam & diameter Lunae ad diametrum Terrae conjunctim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 53:1)
Unde cum mare nostrum vi Lunae attollatur ad pedes duodecim, fluidum Lunare vi Terrae attolli deberet ad pedes fere nonaginta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 53:3)
In alio enim situ corpus Lunare quiescere non potest, sed ad hunc situm oscillando semper redibit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 54:3)
adeò ut facies illa, quae Terram semper respicere deberet, possit alterum orbis Lunaris umbilicum, ob rationem superius allatam respicere, neque statim abinde retrahi & in Terram converti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 54:5)
Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et Per fidem inquam pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:18)
Et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:7)
Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION