라틴어 문장 검색

bina cis montes castra Ligurum erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 328:1)
litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 184:3)
cis Appenninum Garuli et Lapicini et Hergates, trans Appenninum Friniates fuerant, intra Audenam amnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 213:1)
finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae quam praetervecti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 130:1)
ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:2)
cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt - iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat - orantes, ut Rhodum deveherentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 96:1)
cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 347:2)
Liberum caput tibi faciam <cis> paucos mensis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 283)
cis hercle paucas tempestates, Tranio, augebis ruri numerum, genus ferratile.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 125)
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas magna atque luculenta, nunc postquam scio dulce atque amarum quid sit ex pecunia, ita ego illam edepol servem itaque parce victitem, ut - nulla faxim cis dies paucos siet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 328)
qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus, qui ad Romanos transissent, priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Volturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 480:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION