라틴어 문장 검색

Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, м capti, ceteri moenibus urbis inclusi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 22:3)
Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 4:2)
Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 961)
Cuius gloria renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 16:3)
1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 41:1)
Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:12)
haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X102)
Aristobolum, quia renovabat imperium, in catenas dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:5)
Principio tellus habet in se corpora prima, unde mare inmensum volventes frigora fontes adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:3)
purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:5)
Requiro autem abs te id primum, interfuerisne convivio per conplusculos dies continua comitate renovato, eique sermoni quem praedicare in primis quemque apud omnes maximis ornare laudibus diceris?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 2:1)
et Φανεὸν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 34:2)
Infandum, regina, iuves renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 2:1)
Dum, quae gesserunt fortia, iactant, Et dum multa negant, quod solum fata petebant, Est miseris renovata fides, atque omne futurum Crevit amore nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:55)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION