라틴어 문장 검색

Illic falco in ardeam bellum excitabat civile, non tamen aequali lance divisum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:88)
Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum, et augebatur turmarum equestrium numerus, parique studio supplementa legionibus scripta sunt, indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias, et diversa genera iumentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 6:1)
civilia rursus bella tonant dubiumque quatit discordia mundum.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:19)
si tamen tenderent in pace temptare quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장4)
Usque adeo miserum est, civili vincere bello?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:48)
civile avertite bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:34)
An placuit, ducibus scelerum populique furentis Cladibus immixtum, civile absolvere bellum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:10)
Hoc siquidem solo civilis crimine belli Dux caussae melioris eris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:3)
Nos denique bellum Invenit civile duces;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:6)
Bellum te civile fugit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:59)
Civilia paucae Bella manus facient:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:32)
Hanc fuge, mens, belli partem, tenebrisque relinque, Nullaque tantorum discat me vate malorum, Quam multum bellis liceat civilibus, aetas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:58)
speculum autem, in quo nos intuemur, generis est neutri, ut Iuvenalis speculum civilis sarcina belli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1806)
quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2914)
ut 'arma impia' civilia dixerit bella, quae moverunt Pompeiani contra acceptae veniae fidem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6125)

SEARCH

MENU NAVIGATION