라틴어 문장 검색

Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 553:1)
igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu imminente senatus Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 247:1)
in bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebatur, legati Latini ad Volscos convertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 195:3)
itaque et in senatu causam obtinuere, et ex auctoritate patrum latum ad populum est ut Privernatibus civitas daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 306:1)
illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 329:1)
decemviros ante eum, quorum legibus ad diem viverent, multos postea principes civitatis iudicium de se populi passos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 48:1)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 586:1)
Consumptisque in hac expeditione XL vel eo amplius diebus, acceptis, quos perfido Brittonum populo imperaverat, obsidibus Ratumagum civitatem, ubi coniugem se operiri iusserat, ad XV. Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:8)
Caesar – eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse – celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:7)
non enim eadem decora principibus viris et imperatori populo quae modicis domibus aut civitatibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장4)
est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1215)
Neque vero hoc solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:1)
haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 30:4)
Itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION