라틴어 문장 검색

"an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권16)
"haec etiam fortes iactura moveret, non tulit insidias divum imperiosus Agenor mugitusque sacros et magno numine vectam quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est ut generum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권33)
"tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권270)
illae clangore fugaci, umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권6)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
stupet insolito clangore Cithaeron marcidus et turres carmen non tale secutae, iam trepidas Bellona fores armataque pulsat limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권147)
"Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, ne gravis exclamet portae mugitus aenae, praecipitant saltu;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권107)
At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro, divisere aditus, omnique in limine saevus signifer, ante omnes sua damna et gaudia portans, dira intus facies, vix Mavors ipse videndo gaudeat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권243)
sic ubi regnator post exsulis otia tauri mugitum hostilem summa tulit aure iuvencus adgnovitque minas, magna stat fervidus ira ante gregem spumisque animos ardentibus efflat, nunc pede torvus humum, nunc cornibus aera findens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권112)
"et si demissas veniat mugitus ad aures, erigitur meminitque sui, viresque solutas ingemit et campis alios regnare leones."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권414)
tunc aethera latius implent, tunc hilari clangore sonant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권258)
o quotiens ausae, caneret dum ualle sub alta, rumpere mugitu carmina docta boues!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 311)
ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 366:2)
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)
et cum per aversam partem Capitoli iam in summum evasissent, proditi clangore anserum M. Manli praecipue opera deiecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha13)

SEARCH

MENU NAVIGATION