라틴어 문장 검색

mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV55)
Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 13:1)
Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
Nec varios inhiant pulchra testudine postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:4)
Ut tamen hostiles densa testudine muros Tecta subit virtus, armisque innexa priores Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo, Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu, Iam post terga cadunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:41)
Ebur atria vestit, Et subfixa manu foribus testudinis Indae Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:9)
Equiti superbo, nobili, locupleti Cecidit repente magna de sinu clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV2)
Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV3)
modo limina ponit, Nunc foribus claves aptat emitque seras, Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVI2)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
Gemmantes prima fulgent testudine lecti, Et Maurusiaci pondera rara citri;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI3)
Iste licet digitos testudine pungat acuta, Cortice deposita mollis echinus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXVI Echini1)
Accipe lunata scriptum testudine sigma.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXVII Stibadia1)
quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5054)
testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5057)

SEARCH

MENU NAVIGATION