라틴어 문장 검색

in oratoris vero instrumento tam lautam supellectilem numquam videram.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 165:6)
veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:1)
te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 25 6:10)
tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:5)
supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 1:1)
ac - quod in hoc oratore dominabitur - verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장4)
neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 2:2)
quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:3)
illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:5)
esse ea dico quae cerni tangique possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:1)
Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem salvam, virtutem autem si unam amiseris - etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:6)
notis quam sit tibi curta supellex.
(페르시우스, 풍자, satire 435)
Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam venatorii instrumenti;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:1)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Per coacervatos pereat domus impia luctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION