라틴어 문장 검색

tura enim a tundendo dicta esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arbo- ribus coalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5710)
"Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:9)
quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:2)
dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 91:5)
vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:10)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:5)
nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant, indurat Boreas perpetuamque facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 106)
Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:2)
alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 213:2)
nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:1)
ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 147:4)
Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장4)
Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:4)
Sed nec indurata despero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION