라틴어 문장 검색

et illud lumen verum, quod illuminat omnem hominem, fulgebit omnibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:8)
ut coelestibus se attexeret, et a terrenis separaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:8)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:18)
Merito et testamentum dicitur, et divinum, cum ea quae vere bona sunt, attestatione mandatorum coelestium conferuntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:13)
lucos eorum diruas quibus obumbratur veritas, et quidam coelestis liber visus cogitationis horrore tenebrosae disceptationis absconditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:4)
Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:5)
sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:16)
eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:13)
quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:5)
Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:9)
Nam quomodo absolvitur pura illic coelestique sententia quem nec terrae potuerunt absolvere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:13)
Maximum ergo in hoc diluvio est remedium, ut justum praeferas, eumque mandati coelestis exsecutorem eligas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:6)
quia ipse divinae est haeres gratiae, ipse coelestis possessor haereditatis, beatissimorum consors bonorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:4)
Scimus enim diem dici quem sol terram illuminans signat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION