라틴어 문장 검색

Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장5)
ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinicienda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장44)
sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장19)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장186)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장7)
tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, qui quod vetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장10)
igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장126)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장129)
Primo vero duo brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장99)
8 Iugulum vero si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장1)
Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장39)
Potestque ea ratione et os coire et vulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장132)
Nonnumquam etiam in modo vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장133)
possunt enim coire . . . Si vetustas occupavit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장153)
Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장168)

SEARCH

MENU NAVIGATION