라틴어 문장 검색

primusque, excepto Iacobo, de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento Stephanus fuit, inuitatus de Cantia a reuerentissimo uiro Uilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum uiuendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:5)
Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 2:3)
Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:7)
Anno DXLVII, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:8)
Anno DCCLXVI, Ecgberctus archiepiscopus prosapia regali ditatus, ac diuina scientia imbutus, et Frithubertus, uere fideles episcopi, ad Dominum migrauerunt.]
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]50)
De Coclitum prosapia te esse arbitror, nam ei sunt unoculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 125)
requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, civisne esset an peregrinus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4103)
Meum cognomentum commemoravit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2129)
atque eis cognomentum erat duris Capitonibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 24)
Me quaeritat, nam illa mea sunt cognomenta;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION