라틴어 문장 검색

tollitur in caelum clamor occiso eo, qui auctor disrumpendi foederis fuerat, exortus est clamor, et statim secuta fuga Rutulorum, ut 'versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros'. et bene vicissim, quia Troianos in fugam versos fuisse, exinde apparet, quod supra dixit subeunt equites et spicula castris densa cadunt mediis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4621)
nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:5)
Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est, eam quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:3)
cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua existere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 63:4)
itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 14:4)
dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 4:10)
non deterreor periculo sed dirumpor dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 12 7:4)
his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 5:1)
Haeclocutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:24)
deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta cum peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene nihil ex ea nisi solum superest;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 2:4)
TRAIANUS PLINIO Possumus apud Prusenses area ista cum domo collapsa, quam vacare scribis, ad exstructionem balinei uti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 711)
Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupavit solum .
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 713)
odit avem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit, cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:2)
iamque remissurus tractum de vulnere telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:4)
Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION