라틴어 문장 검색

primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 27:1)
pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umerisque exstare possunt sese immergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:1)
ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 212:1)
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:2)
circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 87:1)
cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:2)
Penicvlvs Plus triginta annis natus sum, quom interea loci, numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius, quam hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 11)
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 12)
T. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3137)
nisi si clanculum conlapsus est hic in corruptelam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION