라틴어 문장 검색

stat circumfusa iuventus nixa hastis pronasque ferox accommodat aures:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:279)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
glacie non ille soluta nec circumfuso scopulis exuberat imbre.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus10)
quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas, hoc Nilo natura refert, totumque per orbem collectae partes unum revocantur in amnem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus13)
"o numen amicum" dux ait "et legum genetrix longeque regendo circumfusa polo consors ac dicta Tonantis, dic agedum, quae causa viae?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:60)
quidquid Socratico manavit ab ordine, quidquid docta Cleantheae sonuerunt atria turbae, inventum quodcumque tuo, Chrysippe, recessu, quidquid Democritus risit dixitque tacendo Pythagoras, uno se pectore cuncta vetustas condidit et maior collectis viribus exit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:44)
collectamque diu et certis utcumque locatam sedibus in dubium patiar deponere famam?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:93)
hic fusis, collectis viribus ille;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:37)
collectae consule messes et sulcata diu trabeato rura colono."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:259)
collectae tereti nodantur iaspide vestes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:22)
complentur vario ferrata sedilia coetu torvaque collectis stipatur curia monstris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:13)
mixtis descendit Sarmata Dacis et qui cornipedes in pocula vulnerat audax Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus, Rufino collecta manus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:163)
illinc Armeniae vibratis crinibus alae herbida collectae facili velamina nodo;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:54)
seges undique ferri circumfusa micat;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:234)
utque favet somnus, plaudebant numina dictis et circumfusi sacra corona chori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION