라틴어 문장 검색

His autem omnibus, et simplicibus, et permixtis, varie medici utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:4)
adjiciendumque eo mulsi , idque digito permiscendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:5)
huc plebe senatus permixta trepidique duces omnisque potestas confluit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:41)
quem simulacº vidit natus (nam clara nitebat Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu complexuque fovens, quos non speraverat, artus "O mihi post Alpes nunc primum reddite," dixit, "unde tuis optatus ades?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:144)
qui foeda parabat Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit coniugibus permixta trahi;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:23)
iam protinus aetas adveniens geminae gentis permisceat ossa et duplices signet titulos commune tropaeum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:256)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas, hoc Nilo natura refert, totumque per orbem collectae partes unum revocantur in amnem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus13)
turbantur permixto funere manes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:52)
quidquid Socratico manavit ab ordine, quidquid docta Cleantheae sonuerunt atria turbae, inventum quodcumque tuo, Chrysippe, recessu, quidquid Democritus risit dixitque tacendo Pythagoras, uno se pectore cuncta vetustas condidit et maior collectis viribus exit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:44)
collectamque diu et certis utcumque locatam sedibus in dubium patiar deponere famam?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:93)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
hic fusis, collectis viribus ille;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:37)
extruite inmanes scopulos, attollite turres, cingite vos fluviis, vastas opponite silvas, Garganum Alpinis Appenninumque nivalem permixtis sociate iugis et rupibus Haemum addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:54)
collectae consule messes et sulcata diu trabeato rura colono."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:259)

SEARCH

MENU NAVIGATION