-
Qui honor cum semper ut appennagium principatus Walliae reputaaretur, et filio regis primogenito ex more cedere soleret, petitio illa non solum a rege repulsam tulit, sed etiam animum eius secreto offendit, cum ex hoc rex satis perspiceret cupiditates Stanleii immoderatas esse et cogitationes eius vastas et irregulares, atque beneficia priora regis ei sordescere, nec prout decuit aestimare.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:7)
-
Ita tamen, ut nulli creaturae nocumentum infligerent, sed tantum regi petitionem valida manu porrigerent, ut eiusmodi graves exactiones revocaret, atque eos qui consilii eius auctores fuerant aut suasores supplicio afficeret, quo caeteris metus incuteretur ne similia in tempus futurum auderent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:14)
-
Superest petitio, Majestate tua non indigna, et maxime omnium faciens ad id quod agitur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:16)
-
Denique de contemptu in naturali historia rerum aut vulgarium, aut vilium, aut nimis subtilium et in originibus suis inutilium, illa vox mulierculae ad tumidum principem, qui petitionem ejus ut rem indignam et majestate sua inferiorem abjecisset, pro oraculo sit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:1)
-
Postremo propinqui, et collegae, et una educati ad invidendum aequalibus, cum evehuntur, proni sunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:2)
-
Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent, quandoque in ministros et servos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:4)
-
Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:12)
-
Ad petitiones autam privatas dies aliquos praefigi probo.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:7)
-
Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:12)
-
Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:4)
-
Eos autem sumptuosos intelligo non solum qui impensis gravant, sed etiam qui petitionibus molesti et importuni sunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:3)
-
Suscipiuntur complura negotia et inventa mala, et petitiones privatae bonum corrumpunt publicum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:2)
-
Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:5)
-
Imo et alii tam male fide agunt ut petitiones suscipiant consilio deliberato eas destituendi, quo competitori aut adversario gratificentur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:8)
-
Petitiones quas ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an eiumodi sint quas salvo honore promovere possis.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:5)