라틴어 문장 검색

sed et hunc et Persea vultu alterno spectans petat hunc ignorat, an illum, cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:2)
Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:10)
Non ocior illo hasta nec exutae contorto verbere glandes, nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:11)
Cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 33:1)
cernere erat steriles subito splendescere frondes, accensisque eitum foliis magno inpete late conlucere Deum, nec spinea laedere texta, lambere sanguineos fructus et poma eruenta, stringere mortiferi vitalia germina ligni, quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae, quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 325)
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:6)
Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:4)
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello, stultorum regum et populorum continet aestus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 24)
iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:1)
saepe inter se collidi solent inde testatio testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:3)
et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:2)
omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 231:1)
colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:1)
duplices leges sicut duae colliduntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 239:1)
ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION