라틴어 문장 검색

Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:2)
Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter defluebant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:5)
Ad istum modum deprecato summo numine, complexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem, colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirent.
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:11)
tibi colla subdimus tigres et formicae
(ARCHIPOETA, IX7)
Age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 5:2)
caput aperuit, in collum invasit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:11)
Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 19:1)
caput et collum chamaeleontis si uratur ligno quod appellatur robur, imbres et tonitrus fieri , idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 4:2)
Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:6)
extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:4)
An nescitis tyrannorum ministros cruentos ad huiusmodi scelera perpetranda veluti cum laqueis in collo semper missos?
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:10)
accipiatur vitrum ventre concavo, collo tenui et oblongo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:4)
resupinetur et demittatur hujusmodi vitrum, ore deorsum verso, ventre sursum, in aliud vasculum vitreum ubi sit aqua, tangendo fundum vasculi illius recipientis extremo ore vitri immissi, et incumbat paullulum vitri immissi collum ad os vitri recipientis, ita ut stare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:5)
Hanc phialam spiritu vini implevimus fere ad collum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:5)
Galba cum gnoma, feri, si ex re sit populi Romani, protendens simul collum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION